monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > bnf9389.51 > sectio 177 > 17
Ambrosius, Hexaemeron, 5, XVI. <<<     >>> XVIII.

CAPUT XVII.

0 De hirundinis sedulitate, industria et pietate in filios. De paupertate ipsius qua hominis in egestate positi impatientia, improbitas et desperatio arguuntur.
56 Habemus aviariae sobolis erga cultus patrios pietatis exemplum: accipiamus nunc maternae sedulitatis in filios grande documentum. Hirundo minuscula corpore, sed egregie pio sublimis affectu, quae indiga rerum omnium pretiosiores auro nidos struit; quia sapienter nidificat. Nidus enim sapientiae potior est auro. Quid enim sapientius, quam ut et volandi vaga libertate potiatur, et hominum domiciliis parvulos suos et tecto commendet, ubi sobolem nullus incurset? Nam et illud est pulchrum; ut a primo ortu pullos suos humanae usu conversationis assuescat, et praestet ab inimicarum avium insidiis tutiores. Tum illud praeclarum, qua gratia domos sibi sine ullo adiutore tamquam artis perita componat. Legit enim festucas ore, easque luto illinit, ut conglutinare possit. Sed quia lutum pedibus non potest deferre, summitatem pennarum aquae infundit; ut facile his pulvis adhaereat, et fiat limus quo paulatim festucas vel minutos surculos sibi colligat, atque adhaerere faciat: eo genere nidi totius fabricam struit; ut quasi pavimenti solo pulli eius intra aedes suas sine offensione versentur, nec pedem aliquis interserat per rimulas texturarum, aut teneris frigus irrepat.
57 Sed hoc industriae officium prope commune multis avibus: illud vero singulare, in quo est praeclara cura pietatis, et prudentis intellectus et cognitionis insigne, tum quaedam medicae artis peritia; quod si qua pulli eius fuerint caecitate suffossi oculos sive compuncti, habet quoddam medendi genus, quo possit eorum lumina intercepto usui reformare. Nemo igitur de inopia queratur, quod vacuas pecuniae proprias aedes reliquerit. Pauperior est hirundo, quae vacua aeris abundat industria. Aedificat, nec impendit: tecta attollit, et nihil aufert proximo; nec indigentia et paupertate ad nocendum aliis compellitur: nec in gravi filiorum imbecillitate desperat. Nos vero et paupertas afficit, et inopiae necessitas vexat, et plerosque indigentia cogit in flagitium, impellit in crimen. Lucri quoque studio in fraudes versamus ingenium, aptamus affectum, atque in gravissimis passionibus spem deponimus, fractique animo resolvimur, improvidi et inertes iacemus; cum de divina miseratione tunc sperandum amplius sit, cum praesidia humana defecerint.